VETERANUS

VETERANUS
VETERANUS
miles vetus diu exercitatus, oppositus tyroni. Item post absoluta stipendia militiâ dimissus, idem cum Emerito. Hos in fronte exercitus locandos esse, docet apud Homerum, Il. δ. Nestor: cui Xenophon subscribit, Memor. l. 3. Nec e Romanis militiae doctoribus ab istis abit Vegetius, qui l. 3. c. 14. instructionis esse Legem ait, ut in prima acie milites exercitati Veteranique collocentur, quos ante Principes vocârint. In his enim qui et aetate maturiores et usu confidentiores, utpote qui antea saepe salvi e periculis evaserunt, praecipue virtus militaris conspicitur. Idem sextum, h. e. ultimum ordinem a fortissimis item et scutatis, omnique armorum genere munitis bellatoribus teneri debere monet, quos Antiqui Triarios dixerint. Vide Matth. Berneggerum in Taciti German. Quaest. 25. Iisdem non exigua longae militiae praemia fuêre. Alexander cerre Magnus, emeritis Veteranis primas in Theatris sedes assignavit, eisque, ut coronati spectarent, licere voluit. Cuius exemplô Augustus milites similiter a plebe, in publicis Ludis, discretos habuit, idemque sanxit, ut, qui bellô civili attritô patrimoniô equestrem amisissent censum, si eum a Parentibus accepissent, XIV. ordinum ius ne amitterent. Vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 21. Praeter honores emeritum iis dabatur, quod quidam cum praemio perperam confundunt. Paulus enim ICtus, l. qui exsecubias et Menander ICtus, l. non omnes ff. de Re milit. distinguunt, et emeritum in agrorum possessione, praemium in pecunia ponunt. De agris, sueton. Aug. c. 13. Veteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos. Lucanus, l. 7. v. 258.
----- Emerito faciat vos Marte colonos.
Ovid. l. 2. Amor. El. 9. v. 19.
Fessus in acceptos miles deducitur agros.
De utroque Sidonius Apollinaris, l. 5. Ep. 5. Sueton. in Aug. c. 24. Decimam legionem cum ignominia totam dimisit, contumacius parentem; item alias immodeste mussionem flagitantes, citra commoda emeritorum et praemiorum, exauctoravit. Arrius Menander ICtus, l. 5. §. fin. ff. eod. Si post multum temporis redit, qui ab hostibus captus est, et non transfugisse constiterit, ut Veteranus erit restituendus et praemia et emeritum capiet. Quibus addi potest Dio Cocceianus, l. 54. et Claudian. in Consul. Theodori, v. 10.
Te quoque Naturae sacris Mundique vacantem,
Emeritum pridem, desudatisque remotum
Iudiciis, eadem rursus complexa potestasetldquor;
Evehit. ----- -----
Dicuntur et Commoda, eôdem significatu. Cicero, Philipp. 12. in fin. Multa enim falsa de me audiêrunt Veterani, multa ad eos timprobi detulerunt, quorum commoda, ut vos omnes testes estis, semper ego sententiâ, auctoritate, oratione firmavi. Vide quoque Sueton. Vitellio, c. 5. Et quidem Augustus, cuius iam supra mentio facta, quicquid ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque formulam adstrinxisse, definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et commodis missionum, ne aut aetate aut inopiâ post missionem solicttari ad res movas possent, legitur apud eundem, c. 49. Quo alludens Ovid. de Arte, l. 1. v. 131.
Romule militibus scîsti dare commoda solus,
Haec mihi si dederis commoda nules ero.
Vide Iustum Lipsium de Militia romana, Dempster. ad Rosin. l. 10. Alios: nec non supra, Militares, it. Missicius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Cambarus veteranus — Taxobox | name = Cambarus veteranus status = VU | status system = IUCN2.3 regnum = Animalia phylum = Arthropoda subphylum = Crustacea classis = Malacostraca ordo = Decapoda familia = Cambaridae genus = Cambarus species = C. veteranus binomial =… …   Wikipedia

  • VETERANU — veteranus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VETRANUS — veteranus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VETCOCHERCULANSVETVAL — veteranus Cocceius Herculanus veteranus Valerius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VETERAUG — veteranus Augusti, veteranus Augustorum …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VETFLPP — veteranus flamen perpetuus, veteranus flamen perpetuus posuit …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VETVIXANN — veteranus vixit annos, veteranus vixit annos …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VEAL — veteranus alae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VEAUGN — veteranus Augusti nostri …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VEBEL — veteranus Bellicius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”